Pugna Porcorum  

From The Art and Popular Culture Encyclopedia

(Redirected from Pugna porcorum)
Jump to: navigation, search

Related e

Wikipedia
Wiktionary
Shop


Featured:

Kunstformen der Natur (1904) by Ernst Haeckel
Enlarge
Kunstformen der Natur (1904) by Ernst Haeckel

Pugna Porcorum (1530, English: Battle of the Pigs) is a macaronic poem by Johannes Placentius. It is a tautogram whose every word begins with the letter 'P' of porcus (pig).

Its full text can be found in Specimens of Macaronic Poetry.

The Dictionary of Phrase and Fable calls it "the most celebrated poem of alliterative verse, extending to 253 Latin hexameters, in which every word begins with p."

Full text[1]

PUGNA

PORCORUM
per
P. PORCIUM

Poetam

PARACLESIS PRO POTORE

Perlege porcorum pulcherrima proelia, Potor
Potando poteris placidam proferre poesin

Ad Lectorem
Jodocus Helmontanus


Porciolus Porcos, cecinisti parva croacum
Sic condigna refert praemia, Homere, tibi.

Ad eundem

Maeonides ranas cecinit, sed Porcius ille
Posterior porcos, plaudite utrique precor.

Ad eundem
Potando pugnas Porcorum perlege potor,
Petendis posuit praemia porciolus.
Porcorumque procul propellant proelia planctus,
Persuadent propter poemata percinere.
Perdocuit paucis porcoruom pulchra Poeta
Praelii, perlecto plaudite porciolo.

POTENTISSIMO
PATRONO PORCIANORUM
P. PORCIUS
POETA

PROSPERITATEM PRECATUR PLURIMAM

Postquam publice porci putamur, praestantissime patrone, placuit porcorum pugnam poemate pangere, potissime proponendo pericula pinguium praelatorum: pugnant pigriter pusillanimes praelati propter pinguedinis pondus, porro potentius porcelli pauca proceritate perpoliti: propterea placeat precor puerile poema perlegere porcorum porceliorumque pugnam propositionibus pictaum paribus, peripraepostere.
Proditur patronus porcianorum, primordialilibus punctis
Res Inamoena Caret Affectu. Laeta Decorem
Omnimode Aspirat Bellula Habe Ergo Rata:
Proditur poeta

Plura Latent Animo Coelata, Et non Temeranda
Indiciis Ullis, Sciticet hoe Volui.

Precelsis proavis pulchre, prognata patrone,
Pectore prudenti pietateque praedite prisca,
Praeter progeniem, praeter praeclara parentum
Praelia pro patria , pro praesulibusque peracta,
Pleraque pro populo proprio persecta potenter
Pellucens probitate, potentique prosperitate,
Proposito praesente petens plerumque peritos,
Proptereaque probas philomusos, prosequerisque
Parnasso potos, precio precibusque poetas:
Postquam percepi puerile placere poema
Praecipue propter praescripta prooemia pugnae
Porcorum, placuit parvam praefigere pugna
Pagellam, porci prodentem proprietates
Plausibiles, pinguem patronum promeruisse
Pectore pinguicolo, pol promeruisse poetam
Pingui porcorum pingendo poemate pugnam.

Propositiones pugnae

Porcos pistorum pergunt prostemere pugna
Porcelli, pasti plantis per pervia prata.
 
 

PUGNA PORCORUM
PER
P. PORCIUM POETAM

Plaudite porcelli, porcorum pigra propago. 
Progreditur, plurea porci pinguedine pleni 
Pugnantes pergunt, pecudem pare prodigiosa 
Perturbat pede petrosas plerumque plateas, 
Pars portentose populorum prata profanat 
Pars pungit populando potens; pars plurima plagis 
Praetendit punire pares, prosternere parvos 
Primo porcorum praefecti pectore plano 
Pistorum porci prostant pinguedine pulchri
Pugnantes probibent porcellos, ponere poenas
Praesumunt pravis: porro plebs pessima pergit
Protervire prius, post profligare potentes.

 

 

 

Processus porcorum ponitur

Proconsul pastus pomorum pulte perorat
Proelia pro pecude prava prodesse, proinde
Protervire parum patres persaepe probasse
Porcovum populo pacem pridem placuisse
Perpetuam, pacis promptae praeconia passim.
Pro praecone pie pacis per pondera plura
Proponentes preces, prudens pro plebe patronus
Porcus praegrandis profert placidissima pacta.	Propositio Proconsulis
Pacisci placeat porcis, per proelia prorsum
Plurima priscorum perierunt pascua patrum,
Praestat porcellis potiori pace potiri,
Praestat praelatis primam praebere palaestram.
Porro proclivis pugnae plebeja potestas 
Placidatorum pacta proponuntur
Proelia portendit, per privilegia prisca
Proponens pugna porcos potuisse patenti
Prostravisse pares, per plebiscita probari.
Porcum pugnacem pecudem, praeclara potestas
Pendet per porcos pugnaces, pergite passim
Perdere praefectos, porci properare pusilli 
Proelia portendit
Perdere pinguicolos, praefectos praecipitare,
Pigritia pollent praelati perpetuati
Postquam plebs pertaesa potentatus penetravit.
Praecipiti pede, porcelli petiere pusilli,
Pugnando properare prius, pessundare patres.
Praestituunt personatos praecurrere porcos.
Propugiles, porro plenum pinguedine putri
Praelatum porcum pistrino pinsere panem
Praecipiunt, per posticam, per pervia portant.	Propterea porcellorum penetratio
Propterea properans proconsul poplite prono,
Praecipitem plebem pro patrum pace poposcit.
Persta paulisper, pubes preciosa, precamur.
Pensa profectum parvum pugnae peragendae
Plures plorabunt postquam praecelsa premetur
Praelatura patrum, porcelli percutientur
Passim, posteaquam pinguis porci periere.
Propterea petimus, praesentem ponite pugnam
Per pia porcorum petimus penetralia, posthac
Praelati poterint patrata piacula parce
Perpetrare, procul postponite proelia parva,
Prae praelatorum poenis patientia praestat. 
Preces Proconsulis pro Praelatis
Plebs porcellorum parte praecone parato
Porcis praelatis proponit particulares
Pacis particulas: pateant praesentia pacta
Porcorum poculo, porcorum posteritati.
Principio petimus praelatos perpetuatos
Postponi, propter pia privilegia patrum,
Porcellos patuit pariformi pendere pastos
Porcia persimiles, porcos praestare pusillos
Propter pulmonem propter penetrale palati,
Pars parvi porci prunis plerumque perusta
Principibus primis portatur, porro putrescens
Porcorum pectus putri pinguedine plenum
Projicitur passim, partim pro peste putatur,
Propterea porcis praelatio praeripiatur.
Pergite porcelli praefectos praecipitare. 
Propositiones porceliorum particulares
Pro praelatura porci pugnare parati
Prosiliunt, pars prata petit, pars prona paludes
Prodit praecipuo proterva potentia plausu,
Porro porcelli pulchra per prata perurgent
Pinguiculos properare procul, penetrare parati,
Per portas patulas, porcos perfodere pergunt.
Prosternunt, pinguedo potens probibet properare. 
Posteriorum pugna
Propterea pacem proponunt; parcite porcis,
Porcelli posthac potiemur pace perenni:
Propterea pulcher porcellus praeco politus
Prospiciens patres pronos peccata profari.
Prospiciens positos praeda, positosque periclo.
Propositum pandit; pacem proferre potestis;
Parcite praelati, procerum pondus puerile,
Perdurare parum propter plerosque putatur,
Perfringunt pacem penitus post pacta peracta.	Porci pacisci petunt
Ponite pro pacto pignus, proferre potentes.
Pro pacis praxi, potiora pericula pensant
Porcelli, portent pignus, pax pacta placebit.
Princeps porcorum propria pro plebe pedestris
Procumbens, paene perplexus, proelia propter	Praeconis propositio.
Pestiferi populi, promittit praemia pulchra.
Pultem pomorum, propinam pulvere pisti
Pastilli, partem placentae posterioris,
Pocula profundae perquam pretiosa paludes
Porcum praegrandem placido pro pignore praebet
Promulgans plana porcellos proprietate:
Praefecturarum posthac pertingere palmam.
Porro porcelli pinxere prooemia pacis
Particulis paribus, pateat pax posteritati. 
Profertur pignus pro pactione
Porci praelati placido pacto pepigerunt
Perpetuam pacem, posthac praecedere parvos
Porcellos porcos, putri pinguidine plenos,
Phas posthac porcis passim pugnare pusillis
Pro pomis putridis, pro parte posterioris
Proventus pingui, poterint purgare plateas.
Polixe poterint pomaria participare,
Partiri praedas, patulas peragrare paludes,
Proclamuturi porcelli pectore pleno
Postquam praeripitur procellis per peregrinos.
Postquam percipiunt pede prendi posteriori.	Particula pactae pacis
Plaudite porcelli, plebes pretiosa perenni,
Parta pace parate procul pracludia pulchra,
Pompas praecipuas, proscaenia publica palmae,
Purpureos pannos, picturas pendite pulchras
Progeniem priscam porcellorum perhibentes,
Priventur platani, priventur pendere pinus,
Porcellis passim pomaria prostituantur,
Palmarum prorsus plantatio praeripiatur
Pendula, pro pacta portentur pace parati
Palmarum pilei, procedat pulchra propago
Pacificatorum porcellorum, penetrando
Planitiem, patriae passim peragrando plateas,
Plantae pro pedibus plateatim projiciatur.
Portetur per praecipuos praeco peramoenus,
Pacis perfector promat praeconia pacis
Publicitus, prono procumbant poplite porci,
Porcellos patriae patronos profiteantur.
Pompae porcellorum post pacem peractam
Porro praecedat potu pincerna, paludis
Pocula propinans plenissima : pabula praebens
Pulmenti putris pro proprietate palati,
Pro praecone potens paleae pistura paretur,
Proluvies pepli polluti, portio pinguis
Pleni potoris promentis particulatim
Pocula praesumpta, praegustatos patinarum
Pullos, perdices, pavos, porcos piperatos.
Praeterea patriae per prima palatia perget
Persuadens populo porcellorutn pietatem,
Plaudent porcelli portent per plaustra peronem
Per patriam patula progressu perspiciantur:
Pistorum porci prope pistrinum patiantur
Perpetuas poenas, praeservati prope postes,	Pincerna praecedit praeconem poculo plenissimo
Perturbent pueri porcos prope percutiendo,
Propellant porcos pulchras per pensa puellae,
Pertractent parvos porcellos, poplite prono
Procumbent, pilos patientur pectine pecti.
Plaudite porcelli, pistorum plangite porci,
Pistores pascant porcos pastu palearum,
Percussos partim pedibus, per plurima probra
Partim projectos petris pugnisque pedeque, 
Porcelli puellarum pollice perfricti procumbunt
Pastores pascant porcellos prosperitate
Praecipua, peragrantes prata patentia passim.
Postridie postquam porcelli pace potiti,
Praesumsere patres proterve pungere passim.
Proelia praedictae pugnae populis perhibentes;
Plurima porcorum pensans praesaga potestas
Proposuit primo palmae praescribere pondus
Pestiferae plebi porcellorum peditentim
Proposuit pedites precio pro posse parare,
Porcos praedones, per pagos perque paludes.	Porcorum praesaga pensiculatio pro profecto paranda
Pungentes pecudes promuscide, phamaque passim
Perfertur, properatque pecus proclive, proinde
Praeficitur pennae procurator peracutus :
Ponens pugnaces porcos pecudisque papyro.
Promittunt posito pede praefectis properare
Praescripto pugilum pugnam praestare parati	Fama proelii
Praecipuum, prout praecipient princeps pugilesque.
Porro proventus precii plerisque parantur,
Praecurrunt proceres precii plus percipientes
Placant policitis, proh! propellos peregrinos
Perfidiam patrant proprisque penu potiores
Praestituunt praedas, proponunt postea plebi
Persolvendarum propinarum paraclesin
Pugnaque protrahitur, porro porcus philomusus
Paedotriba pusillorum per parisienses
Permotus, pagi pastor, parochusque paludis.
Paulum perdoctus pariter producere petrum
Pertractabatur, proh! perdita pectora plena
Perfidiae: pudeat perceptae praemia praedae
Plebi praeripere peccato pernicioso
Peccat, prodet profusa pecunia, prodet,
Prodet praedones: postquam pensent peregrini
Praemia pro pugna patrata; proque periclis.	Perfidia praefectorum pretium praeripientium pugnantibus
Personuit parochus, pergens proponere plures
Perfidiae partes: porro princeps pugilesque
Pestiferum parochum proclamant perimendum
Pseudo-evangelicumque probabant praecipitandum
Ponto, praeterea plus provenisse pericli
Presuasu parochi, plus ponderibus pavimenti
Portae praeceba, plus pulveribus platearum.
Protestabantur poenis plectendum poste patente,
Ponendum prope prunas, particulisque perustis
Profundo puteo profunde praecipitandum,	Propalatio perfidiae per Philomusum
Publicitus pugiles praedicta piacula patrant.
Plebsque putat pulchrum philomusum perdere porcum,
Proinde preces princeps proponit plebsque parata
Promittit parere piis precibus, pugilesque
Poena Philomusi
Partiri pergunt propinam: perficiuntque
Perfidiam, pauci prohibent peccata patrari
Pro placito pugilum, plecti plerique putantur
Propter perfidiam propalatam peregrine.
Postquam porcelli praeceperunt peregrinos
Privari precio, prolixe pensiculando
Porcellorumque percipientium persolutionis perfidiam
Publicitus propere, procurant praemia pugnae
Proponi, porcis paganis persoluturus,
Prostat praeco potens plures praecurrere porci
Praetendunt, prohibetque pedo plus percipientes
Postquam pellecti precio porci peregrini.	Ponitur persolutio perquam praesentissima
Praesidium pugna praebebant, praecipitare
Pugnam pergebant porci, porro properabant.
Partim pinguiculi, partim putredine pleni 
Provecti plaustris, partim peditis properabant.
Porro porcelli praeceperunt peregrinis
Plaustra penetrando porcos prosternere pingues
Preducique palam pendendos poste patente.	Pingues porci provehuntur plaustris
Propterea peditis prudenter progredientes.
Perturbaverunt, projeceruntque potenter.
Plaustrum porcorum, praedaque potenti potiti,
Praecipuos porcos protraxerunt plateatim
Porro, porcorum prospecto principe primo:
Praeco potens populo propinavit perimendum,
Plectendum, poenis pendendum poste patente.
Porro pauca petit princeps proferre, priusquam
Perficiat placitum, praeconis plebe pileata,
Permittuntque parum proponere proinde profatur;	Praedatio porcellorum
Parcite porcelli, proavorum prisca putamur
progenies, prisci potuerunt plura parentes
Proelia pro patria patrare, pericula plura
Pro populo perferre pio, pro plebe parati
Poenas pauperiemque pati possunt pietatem
Pubblica phana parentum pyramidesque probare,
Promeriti pulchre per praemia picta probantur.
Propterea pensate, precor, pensate periclum,
Parcite perdendo, pietatem perficientes".
Postquam perfecit princeps praedicta, parumper
Plorans, percutiensque palam pectus peramoenum,
Profert parcendum ploranti praeco politus
Propter proginiem, propter preciosa potentum
Patrum privilegia, prognatamque profatur 
Precatio príncipis porcorum
Progenie propria princeps praecoque proinde
Pergunt pacifici populo prope prospiciente,
Praelatos pariter, proelatis participari,
Partiri praedas: parto prorniscua plebes
Propterea praefert, pereat praelatio prava.	Paciscuntur princeps
Postquam parturiunt praeclara penaria praedas
Perficiunt pacem patitur populusque
Postquam potuit prarepta pecunia plebi.
Plangunt privatim, procerum praecordia pacem
Plectunt perjuro perjuria plura patrantes.
Propterea porci, porcelli plebs populusque,
Posthac principibus prohibent producere pugnam. 


Populi propositio potissima
Personavit placentius post pocula
Potentissimo, pientissimo prudentissimoque principi
Patri Purpurato,
praesenti pontifici,
Placentius
Plurium precatur prosperitatis.

Perge pater pattriae, patriarum perfice pacem
Promereare palam palmam placidissime princeps.
Possessae pacis primam perhibe pietatem
Priscorum patrum per prudentissima pacta.
Posteritas perget praeconia promere passim
Pontifici pretiosa pio, plebecula, pubes,
Primores patriae proclamabunt peramoeno
Plausu pastorem pacis, pia pectora plaudent.
Phama peragrabit, peragrabit phama polorum
Per penetralia: praeterea populosa propago
Progenies patriae, patres, puerique pusilli
Protestabuntur priscis patribus potiorem.
Pontificem pileo pretioso praedominantem,
Phama penetrabit penetrabit phaima paludes
Persarum, poterit phoenix proferre perennes
Pacis porticulas, per pontificale paratas
Praesidium, posthac penetrabit pax paradisum.
Plebs peregrinorum prospecta pace perenni
Placati populi pactum pariforme prebabit.
Publica patronum pacis, privata parenter
Pectora perpetuo plausu pariter perbibebunt.
Prudens pontifis pectus, per plura probetur
Plectra poetarum, plerique poemata promant
Praecipuum plerique parentelae probitatem
Pertractent prosa, praestante poemate prorsus
Praecellat princeps pacis, princeps pietatis.
Postremo pronunciavit
Pensa pauperiem, princeps praeclare, poetae.

F i n i s

Praecatiuncola
P. Porcii Poetae,

Parce precor pingui pagellae, parce prudente
Pugnantium paroemiae,
Parce parum pulchrae picturataeque poesi,
Praesente pictae poculo.
Phoebo postposito placuit profundere plura,
Praeceps poemaque promere.
Postquam potaram, perlegi paucula puncta
Pingens, proindeque potitans.
Perplacuit poto plusquam puerile poema,
Plerisque persuadentibus,
Produxique palam perscrutandum paradigma
Pleno probandum poculo.
Percusso pluteo puduit puduitque papyri
Partique pudet poematis.
Porro potores partim prodire perurgent,
Partim precantur protinus:
Praesertimque, potest patronus praecipiendo,
Parva precatus pagina,
Porcorum populus, porcellorumque precatur
Promiscue plebecula,
Perfectam pugnant perfecto ponere praelo
Propediem placentium.
Charus Centurio curavit comere chartas
Censorem, curae commisit Chalcographorum.

See also




Unless indicated otherwise, the text in this article is either based on Wikipedia article "Pugna Porcorum" or another language Wikipedia page thereof used under the terms of the GNU Free Documentation License; or on original research by Jahsonic and friends. See Art and Popular Culture's copyright notice.

Personal tools